The Akathistos Hymn in Latin
Propugnatori magistratui victoriae
Sicut redemta a diris, gratiarum actiones
Rescribo tibi, Civitas tua, Dei Genitrix!
Sed sicut habens imperium inexpugnabile,
De omnibis periculis me libera
Ut clamo tibi: Ave sponsa insponsata.
INCIPIT HYMNUS
Alpha
Angelus primi status celitus missus est dicere Dei
Genitrici: Ave. Et
cum incorporea voce incorporantem te videns, Domine,
pavescebat et stabat clamans ed eam talia:
Ave per quam gaudium splendebit.
Ave per quam maledictio deficiet.
Ave cadentis Adam resurrection.
Ave lacrimarum Evae redmptio.
Ave altitudo inascensibilis humani cogitationibus.
Ave profunditas invisibilis et angelorum oculis.
Ave quae es imperatoris solium.
Ave quae portas portantem omnia.
Ave stella demonstrans solem.
Ave uterus divinae incarnationis.
Ave per quam renovatur creatura.
Ave cum qua adoratur plasmator.
Ave sponsa insponsata.
Beta
Videns Sancta seipsam in castitate iniquit Gabrieli
fiducialiter:
Quod excellet tuae voci insusceptibile animae meae apparet;
absque enim semine conceptionis partum predicis clamans: Alleluia.
Gamma
Notitiam ignotam noscere virgo querens clamavit ad
ministrantem: Ex lumbis ingenerantibus filium nasci quomodo est posibile, dic
mihi? Ad quam ille locutus est sicut consequebatur in timore clamans:
Ave consilii arcani initiatrix.
Ave honore superior omni.
Ave mirabilium Christi primitae.
Ave dogmatum ejus capitulum.
Ave scala celestis per quam descendit Deus.
Ave sponsatrix transducens terrenos in celum.
Ave angelorum multirumigerulum miraculum.
Ave demoniorum multimodum lamentans vulnus.
Ave lucem arcanam generans.
Ave quomodo neminem docens.
Ave sapientium suprascendens scientiam.
Ave fidelium splendens prudentia.
Ave sponsa insponsata.
Delta
Virtus altissimi obumbravit tunc ad conceptionem innuptam et
fructiferum ejus alvum sicut agrum ostendit dulcem omnibus
volentibus metere salutem in psallendo sic: Alleluia.
Epsilon
Habens Dei susceptibilem Maria matricem cucurrit ad
Elisabeth; et
infans illius continuo cognoscens ipsius salutationem
gaudebat et ex
saltationibus, sicut canticis, clamabat ad Dei Genitricem:
Ave germinis immarcescibilis vitis.
Ave fructus intonsilis possessio.
Ave agricolans humanum.
Ave plantatorem vitae nostrae germinans.
Ave arvum pullulans copiam miserationum.
Ave mensa gestans abundantiam propitiationum.
Ave redolentiam escae reflorens.
Ave portum animarum preparans.
Ave acceptabile intercessionis thimiama.
Ave omnis orbis propitiatio.
Ave Dei ad mortales bona voluntas.
Ave mortalium ad Deum fiducia.
Ave sponsa insponsata.
Zeta
Aestum mentis habens cogitationibus dubiis castus Joseph
turbatus est ante innuptam te videns et furto te nuptam suspicans, Impolluta!
Discens autem conceptionem ex Spiritu Sancto dixit:
Alleluia.
***
Eta
Audierunt pastores angelis hymnizantibus carnalem Christi
presentiam et currentes velociter sicut ad pastorem, vident illum tamquam agnum
immaculatum in utero Mariae pastum et laudantes dixerunt:
Ave Agni et Pastoris mater.
Ave aula rationabilem ovium.
Ave invisibilium bestiarum ultio.
Ave paradisi ostiorum apertio.
Ave quia celestia coexultant terrae.
Ave quia terrestria colletantur Christo.
Ave apostolorum os intacibile.
Ave martyrum invictissima fiducia.
Ave luminis naturae stabilitio.
Ave splendida gratiae cognitio.
Ave per quam nudificatus est infernus.
Ave per quam induti sumus gloria.
Ave sponsa insponsata.
Theta
Deum accurentem stellam videntes Magi ipsius secuti sunt
splendorem, et sicut lucernam tenentes eam per ipsam scrutabantur Lampadem
surrectam et consequentes Inconsequibilem clamaverunt matri ejus: Alleluia.
Iota
Viderunt pueri Chaldeorum in manibus Virginis qui plasmavit
manibus homines et Dominum intelligentes eum si et servi accepti formam
festinaverunt muneribus famulari et clamaverunt benedictae:
Ave inoccidentis maris stella.
Ave mystici diei sol.
Ave suasionis caminum desinens.
Ave Trinitati initatores custodiens.
Ave tyrranorum inhumanorum pricipatum eiciens.
Ave Dominum humanum ostendens Christum.
Ave barbarum religionem redimens.
Ave a ceni operibus eruens.
Ave ignis adorationem extinguens.
Ave flamma vitiorum carens.
Ave Persarum dux pudicitiae.
Ave omnium gentium letitia.
Ave sponsa insponsata.
Kappa
Predicatores Dei facti Magi reversi sunt in Babylonem,
perficientes
tuam functionem et predicantes te Christum omnibus, sinentes
Herodem tamquam irrisum nescientem psallere: Alleluia.
Lambda
Splendens in Aegypto illuminationem veritatis, eiecisti
tenebras
falsitatis simulacra enim ejus, Salvator, non ferentia tuam
potentiam, corruerunt; hi autem exclamaverunt ad Dei
Genitricem:
Ave erectio hominum.
Ave ruina demonum.
Ave quae potentiam erroris conculcasti.
Ave idolorum dolum arguens.
Ave mare quae mersisti Pharonem intelligibilem.
Ave petra quae potasti sitientes vitam.
Ave ignea columna ducens eos qui sunt in tenebris.
Ave tegumentum mundi amplius nubis.
Ave esca mannae succedens.
Ave escae sanctae ministra.
Ave casta terra promissionis.
Ave ex qua fluit me et lac.
Ave sponsa insponsata.
Mu
Debitum Simeoni de presenti vita transeunti ac de seculo
migranti
redditus est sicut infans. Sec cogitus illi et Deus
perfectus ideo
obstupuit tibi indefluam substantiam clamans: Alleluia.
***
Nu
Novam ostendit creaturam manifestans Creator nobis ab ipso
factis,
sine semine germinans fructus et conservans illam sicut erat
incorruptam; ut miraculum videntes eam dicentes:
Ave flos incorruptionis.
Ave corona continentiae.
Ave resurrectionis figuram persplendens.
Ave ex his gentium vitam demonstrans.
Ave arbor splendidia fructifera ex qua nutriuntur fideles.
Ave folium bene umbrosum quo teguntur multi.
Ave partum ferens redemptionem captivis.
Ave generans ductorem errantium.
Ave judicis omnium exoratio.
Ave delictorum indulgentia.
Ave stola nudorum fidissima.
Ave affectio omnem amorem vincens.
Ave sponsa insponsata.
Chi
Peregrinam genituram videntes peregrinatur a mundo, mentem
in celo trasponentes: ideo enim Altissimus in terra nobis ostensus est
humilis hominibus, volens attrahere ad altitudinem celorum
fideliter
clamantes: Alleluia.
Omicron
Totum erat in imis et supernis; nullo modo aberat
incircumscriptum
verbum: dispensatio enim divina non translatio autem localis
facta
est et gentium de Virgine deum-susceptibile, audiens haec:
Ave Dei capabilis regio.
Ave venerandi mysterii aula.
Ave infidelium dubitata auditio.
Ave fidelium indubitata gloriatio.
Ave habitus ejus sanctissimus qui est super Cherubim.
Ave cella omnifinita ei qui est in Seraphim.
Ave contraria in seipsa ducens.
Ave puerperium et virginitatem jungens.
Ave per quam absoluta est transgressio.
Ave per quam apertus est paradisus.
Ave porta Christi regni.
Ave spes bonorum eterna.
Ave sponsa insponsata.
Pi
Omnis natura angelorum stupuit magnum tuae incarnationis
opus:
intractabilem enim viderunt tractabilem, hominibus nobiscum
quidem
commorantem, audientem autem ab omnibus: Alleluia.
Rho
Rhetores multisonos, sicut pisces insonos, videmus in te,
Dei
Genitrix: incertant enim dicere: "Quomodo et virgo
manens et parere
potuisti?" Nos autem mysterium admirantes, fideliter
clamamus:
Ave sapientiae Dei susceptorium.
Ave providentiae ejus signum.
Ave philosophos insipientes ostendens.
Ave artilogorum sermones arguens.
Ave qua stulti facti sunt diri conquisitores.
Ave qua stulti facti sunt fabularum poetae.
Ave Atheniensium nexus divellens.
Ave piscatorum sagenas replens.
Ave de profunditate ignorantiae extrahens.
Ave multos scientia divitificans.
Ave navis volentium salvari.
Ave portus vitae nautarum.
Ave sponsa insponsata.
Sigma
Salvare volens mundum omnium Ornator in hoc ipse
prenuntiatus venit; et cum esset Pastor et Deus pro nobis apparuit erga nos
ovis, simili autem clamans sicut voluit audire: Alleluia.
***
Tau
Murus est virginum Dei Genitrix Virgo et omnium ad te
currentium:
celi enim et terrae condidit te Creator, Incontaminata,
habitans in
utero tuo et omnes acclamare docens:
Ave columna virginitatis.
Ave porta salutis.
Ave princeps redemptae plasmationis.
Ave tributrix divinae benignitatis.
Ave, tu enim regenerasti furiatos mente.
Ave, tu enim intellectum dedisti errantibus prius.
Ave quae corruptorum mentium confundis.
Ave quae seminatorem castitatis genuisti.
Ave thalamus nuptiarum incorruptibilium.
Ave fideles Domino conjugens.
Ave bona nutrix Domini Virgo.
Ave veneranda sponsalis stola sanctorum.
Ave sponsa insponsata.
Ypsilon
Hymnus omnis et laus contendit delibare multitudinem
multarum
miserationum tuarum quae numero psalmos et cantica offerium
tibi, Rex benigne; sed nihil perficimus dignum de quibus dedisti fide
clamantibus: Alleluia.
Phi
Luminis susceptricem lampadem in tenebris ostensam vidimus
sanctam Virginem: immaterialem autem accendens ignem, ducit ad iter divinum
semper, splendore mentem illuminans, clamore autem honorificata isto:
Ave radius intelligibilis solis.
Ave splendor increati luminis.
Ave fulgor animas illustrans.
Ave sicut verra inimicos everrens.
Ave quae multi-lumine oriris illuminationem.
Ave quae multi-munere refluis calicem.
Ave piscinae salutaris pingens figuram
Ave peccati tollens cenum.
Ave luter emundans conscientiam.
Ave crater fidelium exultatio.
Ave odor Christi boni odoris.
Ave vita mysticae epulationis.
Ave sponsa insponsata.
Xi
Gratiam dare volens salutationibus antiquis omnium debitorum
Absolutor hominum advenit per se ad suae existentes gratiae
et
rumpens chirographum audit ab omnibus: Alleluia.
Psi
Psallentes tuam genituram, favoramus omnes sicut animatum
templum, Dei Genitrix: in tuo enim habitans utero, qui continet omnia manu
Dominus sanctificavit, glorificavit, docuit clamare tibi omnes:
Ave tabernaculum Dei et Verbi.
Ave sancta sanctorum major.
Ave archa Sancto deaurata Spiritu.
Ave thesaurus vitae inconsummabilis.
Ave honorificum diadema imperatorum piorum.
Ave glorificatio colenda sacerdotum venerabilium.
Ave ecclesiae immobilis columna.
Ave imperii inexpugnabilis murus.
Ave per quam surgunt trophes.
Ave per quam hostes corruunt.
Ave animae meae patrocinatio.
Ave lucis meae medela.
Ave sponsa insponsata.
Omega
Omnilauda mater quae genuisti omnium sanctorum sanctissimum
Verbum, suscipiens igitur oblationem ab omni erue calamitate omnes eta futura
libera punitione qui sic clamant: Alleluia.
***
Notes
This Latin version has been dated to about
the year 825 by Dom Michel Huglo. The Latin version has small textual
variations in common with a family of Greek manuscript versions which originate
in South Italy - the Latin must therefore belong to the same family. One may
thus suppose that this translation was not done in Constantinople, but in
Italy. This supposition is strengthened by the fact that at the end of the
short strophes, the traditional "Alleluia" has been replaced with
"Ave sponsa insponsata". Could this reason be the suppression of the
"Alleluia" during Lent in the West? In the version above, I have
restored the alleluias to their customary places - the original has "Ave
sponsa insponsata".
For further information, consult
"L'ancienne version latine de l'Hymne Acathiste" by Dom Michel Huglo,
Le Muséon Vol. 64 (1951), pp. 27-61.
Notes by Edward Yong
I am
grateful to Edward Yong for supplying this Latin version of the Akathistos Hymn
for inclusion on this website.
Return to Homepage
Website © 2002, 2006
Ivan Moody